| CICERO CAPITONI SVO SAL. | |
| Non dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum | 16.16f.1.1 |
| de eadem re agam saepius. hominis familiarissimi et mihi | |
| omnibus rebus coniunctissimi permagna res agitur, Attici. | |
| cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum. | |
| multum potes nos apud Plancum iuvare. novi humanitatem | 5 |
| tuam, scio quam sis amicis iucundus. nemo nos in hac causa | 2.1 |
| plus iuvare potest quam tu. et<si> res ita est firma ut debet esse, | |
| quam consules de consili sententia decreverint cum et lege et | |
| senatus consulto cognoscerent, tamen omnia posita putamus in | |
| Planci tui liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui | 5 |
| et rei publicae causa decretum consulum comprobaturum tum | |
| libenter nostra causa esse facturum. adiuvabis igitur, mi Capito; | |
| quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo. |