| iii Non. Apr. 58 Vibone(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod | 3.4.1.1 |
| a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est | |
| enim nobis rogatio de pernicie mea, in qua quod correctum | |
| esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quadringenta | |
| milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim iter Brun- | 5 |
| disium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca, apud | |
| quem eram, periret et quod Melitae esse non licebat. nunc tu | |
| propera ut nos consequare, si modo recipiemur. adhuc in- | |
| vitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi Pomponi, | |
| valde paenitet vivere, qua in re apud me tu plurimum valuisti. | 10 |
| sed haec coram. fac modo ut venias. |