| prid. Kal. Mai. 58 (§3) Brundisi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Brundisium veni a. d. xiiii Kal. Mai. eo die pueri tui mihi a te | 3.7.1.1 |
| litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei | |
| alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut apud te in | |
| Epiro sim, voluntas tua mihi valde grata est et minime nova. | |
| <es>set consilium mihi quidem optatum si liceret ibi omne | 5 |
| tempus consumere; odi enim celebritatem, fugio homines, | |
| lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim | |
| tam familiari in loco, non amara. sed itineris causa ut dever- | |
| terer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris | |
| quadridui, deinde sine te. nam castellum munitum habitanti | 10 |
| mihi prodesset, transeunti non est necessarium. quod si | |
| auderem, Athenas peterem. sane ita cadebat ut vellem. nunc | |
| et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et veremur ne inter- | |
| pretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse, nec | |
| scribis quam ad diem te exspectemus. | 15 |
| Quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abs- | 2.1 |
| tineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque | |
| paeniteat. quid enim est quod me retineat, praesertim si spes | |
| ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? non faciam | |
| ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam | 5 |
| iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam in- | |
| vidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eun- | |
| dem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta | |
| calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandum | |
| fuisse. cuius oppetendae tempus honestissimum praetermissum | 10 |
| est; reliqua tempora sunt non iam ad medicinam sed ad finem | |
| doloris. | |
| De re publica video te colligere omnia quae putes aliquam | 3.1 |
| spem mihi posse adferre mutandarum rerum; quae quamquam | |
| exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. | |
| Tu nihilominus, si properaris, nos consequere. nam aut | |
| accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus. | 5 |
| dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra ad- | |
| ferebat sed quod de fratre, ubi eum visuri essemus, nesciebamus; | |
| quem quidem ego nec <quo> modo visurus nec ut dimissurus | |
| sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium | |
| miseriarum. | 10 |
| Ego et saepius ad te et plura scriberem nisi mihi dolor meus | |
| cum omnis partis mentis tum maxime huius generis faculta- | |
| tem ademisset. videre te cupio. cura ut valeas. d. prid. Kal. | |
| Mai. Brundisio proficiscens. |