| iv Kal. Iun. 58 (§4) Thessalonicae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Scripseram ad te quas ob causas in Epirum non essemus | 3.8.1.1 |
| profecti, quod et Achaia prope esset plena audacissimorum | |
| inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficiscere- | |
| mur. accessit, cum Dyrrachi essemus, ut duo nuntii adferrentur, | |
| unus, classe fratrem Epheso Athenas, alter, pedibus per Mace- | 5 |
| doniam venire. itaque illi obviam misimus Athenas ut inde | |
| Thessalonicam veniret. ipsi processimus et Thessalonicam a. d. | |
| x Kal. Iun. venimus, neque de illius itinere quicquam certi | |
| habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto profectum. | |
| Nunc istic quid agatur magno opere timeo. quamquam tu | 2.1 |
| altera epistula scribis Id. Mai. audiri fore ut acrius postularet<ur>, | |
| altera iam esse mitiora. sed haec est pridie data quam illa, quo | |
| conturbor magis. itaque cum meus me maeror cottidianus | |
| lacerat et conficit, tum vero haec addita cura vix mihi vitam | 5 |
| reliquam facit. | |
| Sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus ubi ego essem | |
| fortasse alium cursum petivit. nam Phaëtho libertus eum non | |
| vidit; vento reiectus ab Ilio in Macedoniam Pellae mihi | |
| praesto fuit. reliqua quam mihi timenda sint video, nec quid | 10 |
| scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam | |
| quod non in nostram fortunam cadere videatur. equidem ad- | |
| huc miser in maximis meis aerumnis et luctibus hoc metu | |
| adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam. | |
| Nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem Caecilium non vidi. | 3.1 |
| sermonem tuum et Pompei cognovi ex tuis litteris. motum in | |
| re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut | |
| vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto | |
| sublata sunt omnia. Varroni me iubes agere gratias. faciam; | 5 |
| item Hypsaeo. quod suades ne longius discedamus dum acta | |
| mensis Mai ad nos perferantur, puto me ita esse facturum; sed | |
| ubi, nondum statui. atque ita perturbato sum animo de Quinto | |
| ut nihil queam statuere; sed tamen statim te faciam certio- | |
| rem. | 10 |
| Ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae | 4.1 |
| motum videre, qui, etsi incredibili et singulari calamitate ad- | |
| flictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex culpae nos- | |
| trae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi et | |
| proditi simus iam profecto vides; atque utinam ante vidisses | 5 |
| neque totum animum tuum maerori mecum simul dedisses! | |
| qua re cum me adflictum et confectum luctu audies, existimato | |
| me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei | |
| crediderim quem esse nefarium non putarim. me et meorum | |
| malorum maeror et metus de fratre in scribendo impedit. tu | 10 |
| ista omnia vide et guberna. Terentia tibi maximas gratias agit. | |
| litterarum exemplum quas ad Pompeium scripsi misi tibi. | |
| data iiii Kal. Iun. Thessalonicae. |