| Id. Iun. 58 (§3) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal. Mai. et | 3.9.1.1 |
| Athenas venisset Id. Mai., valde fuit ei properandum, ne quid | |
| absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus | |
| nostris malis non esset. itaque eum malui properare Romam | |
| quam ad me venire; et simul (dicam enim quod verum est, ex | 5 |
| quo magnitudinem mearum miseriarum perspicere possis) | |
| animum inducere non potui ut aut illum, amantissimum mei, | |
| mollissimo animo, tanto in maerore adspicerem aut meas | |
| miserias luctu adflictus et perditam fortunam illi offerrem aut | |
| ab illo adspici paterer. atque etiam illud timebam, quod | 10 |
| profecto accidisset, ne a me digredi non posset. versabatur mihi | |
| tempus illud ante oculos cum ille aut lictores dimitteret aut vi | |
| avelleretur ex complexu meo. huius acerbitatis eventum | |
| altera acerbitate non videndi fratris vitavi. in hunc me casum | |
| vos vivendi auctores impulistis. itaque mei peccati luo poenas. | 15 |
| quamquam me tuae litterae sustentant—e quibus quantum tu | 2.1 |
| ipse speres facile perspicio; [et] quae quidem tamen aliquid | |
| habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio: 'nunc | |
| Hortensium adlice et eius modi viros.' obsecro, mi Pomponi, | |
| nondum perspicis quorum opera, quorum insidiis, quorum | 5 |
| scelere perierimus? sed tecum haec coram agemus; tantum | |
| dico quod scire te puto: nos non inimici sed invidi perdiderunt. | |
| nunc si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes | |
| nitemur; sin, ut mihi videntur, <in>firma sunt, quod optimo | |
| tempore facere non licuit minus idoneo fiet. | 10 |
| Terentia tibi saepe agit gratias. mihi etiam unum de malis in | 3.1 |
| metu est, fratris miseri negotium; quod si sciam cuius modi sit, | |
| sciam quid agendum mihi sit. me etiam nunc istorum bene- | |
| ficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae | |
| tenet. si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum | 5 |
| sit. tu si, ut scribis, Kal. Iun. Roma profectus es, prope diem | |
| nos videbis. litteras quas ad Pompeium scripsi tibi misi. data | |
| Id. Iun. Thessalonicae. |