| xiv Kal. Quint. 58 (§3) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Acta quae essent usque ad viii Kal. Iun. cognovi ex tuis litteris; | 3.10.1.1 |
| reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae. quibus | |
| adlatis facilius statuere potuero ubi sim. nam si erit causa, si | |
| quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te | |
| conferam; sin, ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud vide- | 5 |
| bimus. omnino adhuc nihil mihi significatis nisi discordiam | |
| istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus est | |
| quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio. sed tamen | |
| quoad me vos sperare vultis, vobis obtemperabo. | |
| Nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et | 2.1 |
| animo infirmo esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est | |
| quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex amplo | |
| statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, | |
| gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit? possum | 5 |
| oblivisci qui fuerim? non sentire qui sim, quo caream honore, | |
| qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre? quem | |
| ego, ut novum calamitatis genus attendas, cum pluris facerem | |
| quam me ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut | |
| illius luctum squaloremque adspicerem aut ne me, quem ille | 10 |
| florentissimum reliquerat, perditum illi adflictumque offerrem. | |
| mitto cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. hic utrum | |
| tandem sum accusandus quod doleo an quod commisi ut haec | |
| aut non retinerem, quod facile fuisset nisi intra parietes meos de | |
| mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non amitterem? | 15 |
| Haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut | 3.1 |
| castigatione aut obiurgatione dignum putares, eoque ad te | |
| minus multa scribo quod et maerore impedior et quod exspec- | |
| tem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt | |
| adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu, ut adhuc fecisti, | 5 |
| quam plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid | |
| ignorem. data xiiii Kal. Quint. Thessalonicae. |