| iv Kal. Quint. 58 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen | 3.11.1.1 |
| auctoribus, et exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita | |
| placuerat adhuc Thessalonicae tenebat. si accepero litteras | |
| quas exspecto, si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te | |
| me conferam; si non erit, faciam te certiorem quid egerim. | 5 |
| Tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva. consolari iam | 2.1 |
| desine, obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum | |
| amorem et dolorem desidero! quem ita adfectum mea aerumna | |
| esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit. Quintum | |
| fratrem optimum humanissimumque sustenta. ad me obsecro | 5 |
| te ut omnia certa perscribas. data iiii Kal. Quint. |