| xvi Kal. Sext. 58 (§3) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime | 3.12.1.1 |
| per senatum, idemque caput rogationis proponi scribis qua re | |
| in senatu dici nihil liceat. itaque siletur. hic tu me accusas quod | |
| me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod | |
| tute intellegis. spem ostendis secundum comitia. quae ista est | 5 |
| eodem tribuno plebis et inimico consule designato? percussisti | 2.1 |
| autem me etiam de oratione prolata. cui vulneri, ut scribis, | |
| medere, si quid potes. scripsi equidem olim iratus quod ille | |
| prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emana- | |
| turam putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia num- | 5 |
| quam accidit ut cum eo verbo uno concertarem et quia scripta | |
| mihi videtur neglegentius quam ceterae puto ex se <posse> | |
| probari non esse meam. id, si putas me posse sanari, cures velim; | |
| sin plane perii, minus laboro. | |
| Ego etiam nunc eodem in loco iaceo sine sermone ullo, sine | 3.1 |
| cogitatione ulla. licet tibi, ut scribis, significarim ut ad me | |
| venires, id dono tamen et intellego te istic prodesse, hic ne | |
| verbo quidem levare me posse. non queo plura scribere nec est | |
| quod scribam; vestra magis exspecto. data xvi Kal. Sext. | 5 |
| Thessalonicae. |