| xii Kal. Sext. 58 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio, quidnam | 3.14.1.1 |
| de nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita, | |
| quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi | |
| stultus esse videor qui sperem, facio tuo iussu †et scio te meis | |
| epistulis† potius et meas spes solitum esse remorari. nunc velim | 5 |
| mihi plane perscribas quid videas. scio nos nostris multis pec- | |
| catis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte | |
| correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere. | |
| Ego propter viae celebritatem et cottidianam exspectationem | 2.1 |
| rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica. sed | |
| iam extrudimur, non a Plancio (nam is quidem retinet) verum | |
| ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu | |
| calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non veni quod | 5 |
| subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset | |
| necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis | |
| audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat | |
| quo potissimum, sed scies. data xii Kal. Sext. Thessalonicae. |