| xiv Kal. Sept. 58 (§8) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Accepi Id. Sext. quattuor epistulas a te missas: unam qua me | 3.15.1.1 |
| obiurgas et rogas ut sim firmior; alteram qua Crassi libertum | |
| ais tibi de mea sollicitudine macieque narrasse; tertiam qua | |
| demonstras acta in senatu; quartam de eo quod a Varrone | |
| scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei. | 5 |
| Ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a | 2.1 |
| mente non deserar sed id ipsum doleam, me tam firma mente | |
| ubi utar et quibuscum non habere. nam si tu me uno non sine | |
| maerore cares, quid me censes, qui et te et omnibus? et si tu | |
| incolumis me requiris, [et] quo modo a me ipsam incolumita- | 5 |
| tem desiderari putas? nolo commemorare quibus rebus sim | |
| spoliatus, non solum quia non ignoras sed etiam ne scindam | |
| ipse dolorem meum; hoc confirmo, neque tantis bonis esse | |
| privatum quemquam neque in tantas miserias incidisse. dies | |
| autem non modo non levat luctum hunc sed etiam auget. nam | 10 |
| ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non potest non et sensu | |
| praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cottidie | |
| augeri. desidero enim non mea solum neque meos sed me | |
| ipsum. quid enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum | |
| angam querelis aut meis vulneribus saepius manus adferam. | 15 |
| nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi invidisse et in eis | |
| Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere afuisse ut | |
| maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam | |
| istius fidem valuisse. ceteros quod purgas, debent mihi probati | |
| esse tibi si sunt. sed haec sero agimus. | 3.1 |
| Crassi libertum nihil puto sincere locutum. in senatu rem | |
| probe scribis actam. sed quid Curio? an illam orationem non | |
| legit? quae unde sit prolata nescio. sed Axius eiusdem diei | |
| scribens ad me acta non ita laudat Curionem. at potest ille | 5 |
| aliquid praetermittere; tu, nisi quod erat, profecto non scrip- | |
| sisti. Varronis sermo facit exspectationem Caesaris. atque | |
| utinam ipse Varro incumbat in causam! quod profecto cum | |
| sua sponte tum te instante faciet. | |
| Ego, si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna | 4.1 |
| fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus | |
| amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt | |
| (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et | |
| liberis nostris restitutum putes. si quid in te peccavi, ac potius | 5 |
| quoniam peccavi, ignosce; in me enim ipsum peccavi vehemen- | |
| tius. neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore | |
| esse adfectum sciam; sed profecto <si> quantum me amas et | |
| amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses | |
| passus me, quo tu abundabas, egere consilio, nec esses passus | 10 |
| mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri. sed | |
| tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, | |
| tamquam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies | |
| ac noctes quid mihi faciendum esset cogitares, id abs te meo, | |
| non tuo scelere praetermissum est. quod si non modo tu sed | 15 |
| quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso per- | |
| territum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere | |
| maxime potuisti, <aut honeste occubuissemus> aut victores | |
| hodie viveremus. hic mihi ignosces. me enim ipsum multo | |
| magis accuso, deinde te quasi me alterum, et simul meae culpae | 20 |
| socium quae<ro>. ac si restituor, etiam minus videbimur | |
| deliquisse abs teque certe, quoniam nullo nostro, tuo ipsius | |
| beneficio diligemur. | |
| Quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est | 5.1 |
| aliquid, sed multo est melius abrogari. si enim nemo impediet, | |
| quid est firmius? sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto | |
| intercedet. nec quicquam aliud opus est [quam] abrogari; nam | |
| prior lex nos nihil laedebat. quam si, ut est promulgata, laudare | 5 |
| voluissemus aut, ut erat neglegenda, neglegere, nocere omnino | |
| nobis non potuisset. hic mihi primum meum consilium defuit, | |
| sed etiam obfuit. caeci, caeci inquam, fuimus in vestitu | |
| mutando, in populo rogando, quod, nisi nominatim mecum | |
| agi coeptum esset, fieri perniciosum fuit. sed pergo praeterita, | 10 |
| verum tamen ob hanc causam, ut, si quid agetur, legem illam, | |
| in qua popularia multa sunt, ne tangatis. | |
| Verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. | 6.1 |
| utinam modo agatur aliquid! in quo ipso multa occultant tuae | |
| litterae, credo ne vehementius desperatione perturber. quid | |
| enim vides agi posse aut quo modo? per senatumne? at tute | |
| scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium in curiae poste | 5 |
| fixisse, ne referri neve dici liceret. quo modo igitur Domitius | |
| se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et de re | |
| dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit? ac si | |
| per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sen- | |
| tentia? quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? | 10 |
| aut si non poterit, egomet quo modo potero? haec nisi vides | |
| expediri, quam in spem me vocas? sin autem spei nihil est, | |
| quae est mihi vita? itaque exspecto Thessalonicae acta Kal. | |
| Sext., ex quibus statuam in tuosne agros confugiam, ut neque | |
| videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius | 15 |
| sim si quid agatur, id quod intellexi cum tibi tum Quinto | |
| fratri placere, an abeam Cyzicum. | |
| Nunc, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad | 7.1 |
| salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras | |
| aut te nihil plus mihi debere quam ut praesto esses, quoniamque | |
| ego proditus, inductus, coniectus in fraudem omnia mea | |
| praesidia neglexi, totam Italiam [in me] erectam ad me de- | 5 |
| fendendum destitui et reliqui, me, meos tradidi inimicis in- | |
| spectante et tacente te, qui, si non plus ingenio valebas quam | |
| ego, certe timebas minus: si potes, erige adflictos et in eo nos | |
| iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos | |
| aliquando aut obiurgare aut communiter consolari desine. ego | 10 |
| si tuam fidem accusarem, non me potissimum tuis tectis | |
| crederem; meam amentiam accuso, quod me a te tantum | |
| amari quantum ego vellem putavi. quod si fuisset, fidem | |
| eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium | |
| praecipitantem retinuisses, istos labores, quos nunc in naufragiis | 15 |
| nostris suscipis, non subisses. | |
| Qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas | 8.1 |
| meque, ut facis, velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse | |
| potui, iam esse non possum, et ut his litteris non te sed me | |
| ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus putes | |
| opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque | 5 |
| dandas. data xiiii Kal. Sept. |