| xii Kal. Sept. 58 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestra- | 3.16.1.1 |
| rum Kal. Sext. datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus, | |
| Cyzicum aut aliud quid sequemur. tuae quidem litterae quo | |
| saepius a me leguntur hoc spem faciunt mihi minorem, quod | |
| cum <diligentius> lectae sunt tum id quod attulerunt ad spem | 5 |
| infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati. | |
| itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis | |
| ita scribas ut putabis. data xii Kal. [April.]. |