| prid. Non. Sept. 58 (§3) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| De Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex | 3.17.1.1 |
| a. d. iiii Non. Iun. usque ad prid. Kal. Sept. eo autem die | |
| Livineius, L. Reguli libertus, ad me a Regulo missus venit. is | |
| omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit, sed fuisse | |
| tamen sermonem de C. Clodi filio; isque mihi tum a fratre | 5 |
| litteras attulit. sed postridie Sesti pueri venerunt, qui a te | |
| litteras attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo | |
| Livinei fuerat. sane sum in meo infinito maerore sollicitus, et | |
| eo magis quod Appi quaestio est. | |
| Cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe | 2.1 |
| intellego esse languidiora quam alii ostendunt. ego autem, | |
| quoniam non longe ab eo tempore absumus in quo res diiudi- | |
| cabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec | |
| loca commorabor. | 5 |
| Scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te | 3.1 |
| aut horter quod facis aut agam gratias, quod non exspectas? | |
| tantum velim fortuna det nobis potestatem ut incolumes amore | |
| nostro perfruamur. tuas litteras semper maxime exspecto; in | |
| quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut | 5 |
| veritas acerba sit. data prid. Non. Sept. |