| c. iv Id. Sept. 58 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras | 3.18.1.1 |
| Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pom- | |
| peium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas | |
| exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id | |
| nihil fuit an adversatae sunt Caesaris litterae an est aliquid in | 5 |
| spe? etiam illud scripseras, eundem 'secundum comitia' dixisse. | |
| fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis | 2.1 |
| tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. nam Quintus frater, | |
| homo mirus qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena, | |
| metuens, credo, defectionem animi mei. tuae autem litterae | |
| sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare. | 5 |
| fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus. |