| xvi Kal. Oct. 58 (§3) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quoad eius modi mihi a vobis litterae adferebantur ut aliquid | 3.19.1.1 |
| ex iis esset exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae | |
| retentus sum; postea quam omnis actio huius anni confecta | |
| nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi | |
| odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe | 5 |
| nolebam. itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo | |
| mea interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et | |
| ad salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa | |
| erit, nusquam facilius hanc miserrimam vitam vel sustentabo | |
| vel, quod multo est melius, abiecero. <ero> cum paucis; | 10 |
| multitudinem dimittam. | |
| Me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt | 2.1 |
| quantam aliorum; ac tamen mea spes etiam tenuior semper | |
| fuit quam tuae litterae. sed tamen, quoniam coeptum est agi, | |
| quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non | |
| deseram neque optimi atque unici fratris miseras ac luctuosas | 5 |
| preces nec Sesti ceterorumque promissa nec spem aerumnosis- | |
| simae mulieris Terentiae nec miserrimae [mulieris] Tulliolae | |
| obsecrationem et fidelis litteras tuas. mihi Epirus aut iter ad | |
| salutem dabit aut quod scripsi supra. | |
| Te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, | 3.1 |
| carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, | |
| si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si | |
| intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua | |
| misericordia iuves et Quintum fratrem, qui potest esse salvus, | 5 |
| sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te | |
| istic visurum, exspectes, si minus, invisas si potes, mihique ex | |
| agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, | |
| et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime | |
| mittas. data xvi Kal. Oct. | 10 |