| iii Non. Oct. 58 (§4) | |
| CICERO S. D. Q. CAECILIO Q. F. POMPONIANO ATTICO | |
| Quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio | 3.20.1.1 |
| vehementissime probo; gaudere me tum dicam si mihi hoc | |
| verbo licebit uti. me miserum! quam omnia essent ex sen- | |
| tentia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus | |
| credidimus, non defuisset! quae colligere nolo ne augeam | 5 |
| maerorem; sed tibi in mentem venire certo scio quae vita esset | |
| nostra, quae suavitas, quae dignitas. ad quae recuperanda, per | |
| fortunas incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura | |
| ut in tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. ego | |
| huic spei et exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen | 10 |
| volui praestolari apud te in Epiro, sed ita ad me scribitur ut | |
| putem esse commodius nos eisdem in locis esse. | |
| De domo et Curionis oratione, ut scribis ita est. in universa | 2.1 |
| salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia: ex quibus | |
| nihil malo quam domum. sed tibi nihil mando nominatim, | |
| totum me tuo amori fideique commendo. quod te in tanta | |
| hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum | 5 |
| est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris, ut omni- | |
| bus rebus a te praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium | |
| video intellegoque te multas partis meae salutis et suscipere et | |
| posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse. | |
| Quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum | 3.1 |
| tuum quod secus a me erga te commissum aut praetermissum | |
| videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura, tibi tamen | |
| eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam | |
| in te mea. velim quid videas, quid intellegas, quid agatur ad | 5 |
| me scribas tuosque omnis ad nostram salutem adhortere. | |
| rogatio Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis. nam et | |
| nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id | |
| animadvertas velim. data iii Non. Oct. Thessalonicae. |