| v Kal. Nov. 58 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Triginta dies erant ipsi cum has dabam litteras per quos nullas | 3.21.1.1 |
| a vobis acceperam. mihi autem erat in animo iam, ut antea ad | |
| te scripsi, ire in Epirum et ibi omnem casum potissimum ex- | |
| spectare. te oro ut si quid erit quod perspicias quamcumque in | |
| partem quam planissime ad me scribas et meo nomine, ut | 5 |
| scribis, litteras quibus putabis opus esse ut des. data v Kal. | |
| Nov. |