| xv(?)/vi Kal Dec 58 (§4) Thessalonicae/Dyrrachi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Etsi diligenter ad me Quintus frater et Piso quae essent acta | 3.22.1.1 |
| scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo | |
| minus, ut consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres | |
| perscriberes. me adhuc Plancius liberalitate sua retinet iam | |
| aliquotiens conatum ire in Epirum. spes homini est iniecta non | 5 |
| eadem quae mihi, posse nos una decedere, quam rem sibi | |
| magno honori sperat fore. sed iam, cum adventare milites | |
| dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus, quod cum | |
| faciemus ad te statim mittemus ut scias ubi simus. | |
| Lentulus suo in nos officio, quod et re et promissis et litteris | 2.1 |
| declarat, spem nobis non nullam adfert Pompei voluntatis; | |
| saepe enim tu ad me scripsisti eum totum esse in illius potestate. | |
| de Metello scripsit ad me frater quantum speraret profectum | |
| esse per te. mi Pomponi, pugna ut tecum et cum meis | 3.1 |
| mihi liceat vivere, et scribe ad me omnia. premor luctu | |
| cum desiderio omnium rerum quae mihi me cariores semper | |
| fuerunt. cura ut valeas. | |
| Ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu nihil | 4.1 |
| eram auditurus et quod [et] mei studiosos habeo Dyrrachinos | |
| ad eos perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. inde | |
| cum ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim | |
| omnia quam diligentissime, cuicuimodi sunt, scribas. ego iam aut | 5 |
| rem aut ne spem quidem exspecto. data vi Kal. Dec. Dyrrachi. |