| prid. Kal. Dec. 58 (§5) Dyrrachi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| A. d. v Kal. Dec. tris epistulas a te accepi, unam datam a. d. | 3.23.1.1 |
| viii Kal. Nov., in qua me hortaris ut forti animo mensem | |
| Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere, de | |
| Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota Pompei ratione | |
| perscribis. in altera epistula praeter consuetudinem tuam diem | 5 |
| non adscribis, sed satis significas tempus; lege enim ab octo | |
| tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, | |
| id est a. d. iiii Kal. Nov., et quid putes utilitatis eam promulga- | |
| tionem attulisse perscribis. in quo si iam nostra salus cum hac | |
| lege desperata erit, velim pro tuo in me amore hanc inanem | 10 |
| meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam putes; | |
| sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a | |
| nostris magistratibus defendamur. | |
| Nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; | 2.1 |
| unum de reditu meo, scriptum incaute. nihil enim restituitur | |
| praeter civitatem et ordinem; quod mihi pro meo casu satis est, | |
| sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. alterum | |
| caput est tralaticium, de impunitate: 'si quid contra alias leges | 5 |
| eius legis ergo factum sit'. tertium caput, mi Pomponi, quo | |
| consilio et a quo sit inculcatum vide. | |
| Scis enim Clodium sanxisse ut vix aut omnino non posset | |
| nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. sed vides | |
| numquam esse observatas sanctiones earum legum quae | 10 |
| abrogarentur. nam si id esset, nulla fere abrogari posset; neque | |
| enim ulla est quae non ipsa se saepiat difficultate abrogationis. | |
| sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo non eam | |
| abrogari oporteat. hoc cum et re vera ita sit et cum semper ita | 3.1 |
| habitum observatumque sit, octo nostri tribuni pl. caput posue- | |
| runt hoc: 'si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges | |
| plebisve scita' (hoc est, quod per legem Clodiam) 'promulgare, | |
| abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non | 5 |
| licuerit, quodve ei qui promulgavit, <abrogavit,> derogavit, | |
| <obrogavit> ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.' | |
| Atque hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi | 4.1 |
| sui non tenebantur. quo maior est suspicio malitiae alicuius, | |
| cum id quod ad ipsos nihil pertinebat, erat autem contra me, | |
| scripserunt, ut novi tribuni pl., si essent timidiores, multo | |
| magis sibi eo capite utendum putarent. neque id a Clodio | 5 |
| praetermissum est. dixit enim in contione a. d. iii Non. Nov. | |
| hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid liceret. | |
| tamen in lege nulla esse eius modi caput te non fallit; quod si | |
| opus esset, omnes in abrogando <uterentur>. ut Ninnium aut | |
| ceteros fugerit, investiges velim, et quis attulerit, et qua re octo | 10 |
| tribuni pl. ad senatum de me referre non dubitarint, sibi quod | |
| observandum illud caput non putabant, eidem in abrogando | |
| tam cauti fuerint ut id metuerent soluti cum essent quod ne iis | |
| quidem qui lege tenentur est curandum. id caput sane nolim | |
| novos tribunos pl. ferre. sed perferant modo quidlibet; uno | 15 |
| capite quo revocabor, modo res conficiatur, ero contentus. | |
| iam dudum pudet tam multa scribere; vereor enim ne re iam | |
| desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis | |
| irridenda videatur. sed si est aliquid in spe, vide legem quam | |
| T. Fadio scripsit [T.] Visellius. ea mihi perplacet. nam Sesti | 20 |
| nostri, quam tu tibi probari scribis, mihi non placet. | |
| Tertia est epistula prid. Id. Nov. data, in qua exponis pru- | 5.1 |
| denter et diligenter quae sint quae rem distinere videantur, de | |
| Crasso, de Pompeio, de ceteris. qua re oro te ut, si qua spes erit | |
| posse studiis bonorum, auctoritate, multitudine comparata rem | |
| confici, des operam ut uno impetu perfringatur, in eam rem | 5 |
| incumbas ceterosque excites. sin, ut ego perspicio cum tua | |
| coniectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut | |
| Quintum fratrem ames, quem ego miserum misere perdidi, | |
| neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat | |
| sororis tuae filio, meum Ciceronem, cui nihil misello relinquo | 10 |
| praeter invidiam et ignominiam nominis mei, tueare quoad | |
| poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes | |
| tuis officiis. ego in Epirum proficiscar cum primorum dierum | |
| nuntios excepero. tu ad me velim proximis litteris ut se initia | |
| dederint perscribas. data prid. Kal. Dec. | 15 |