| iv Id. Dec. 58 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Antea, cum ad me scripsissetis vestro consensu consulum pro- | 3.24.1.1 |
| vincias ornatas esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, | |
| tamen sperabam vos aliquid aliquando vidisse prudentius; | |
| postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer con- | |
| silium vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa | 5 |
| ipsa spes exigua quae erat videtur esse sublata. nam si tribuni | |
| pl. nobis suscensent, quae potest spes esse? ac videntur iure | |
| suscensere, cum et expertes consili fuerint ei qui causam nostram | |
| susceperant et nostra concessione omnem vim sui iuris amise- | |
| rint, praesertim cum ita dicant, se nostra causa voluisse suam | 10 |
| potestatem esse de consulibus ornandis, non ut eos impedirent | |
| sed ut ad nostram causam adiungerent; nunc, si consules a nobis | |
| alieniores esse velint, posse id libere facere; sin velint nostra | |
| causa, nihil posse se invitis. nam quod scribis, ni ita vobis | |
| placuisset, illos hoc idem per populum adsecuturos fuisse, | 15 |
| invitis tribunis pl. fieri nullo modo potuit. ita vereor ne et studia | |
| tribunorum amiserimus et, si studia maneant, vinclum illud | |
| adiungendorum consulum amissum sit. | |
| Accedit aliud non parvum incommodum quod gravis illa | 2.1 |
| opinio, ut quidem ad nos perferebatur, senatum nihil decernere | |
| ante quam de nobis actum esset, amissa est, praesertim in ea | |
| causa quae non modo necessaria non fuit sed etiam inusitata ac | |
| nova (neque enim umquam arbitror ornatas esse provincias | 5 |
| designatorum), ut, cum in hoc illa constantia quae erat mea | |
| causa suscepta imminuta sit, nihil iam possit non decerni. iam | |
| iis ad quos relatum est amicis placuisse non mirum est; erat | |
| enim difficile reperire qui contra tanta commoda duorum | |
| consulum palam sententiam diceret. fuit omnino difficile non | 10 |
| obsequi vel amicissimo homini Lentulo vel Metello, qui simul- | |
| tatem humanissime deponeret. sed vereor ne hos tamen tenere | |
| potuerimus, tribunos pl. amiserimus. haec res quem ad modum | |
| ceciderit et tota res quo loco sit velim ad me scribas et ita ut | |
| instituisti. nam ista veritas, etiam si iucunda non est, mihi tamen | 15 |
| grata est. data iiii Id. Dec. |