c. med. Dec. 58
CICERO ATTICO SAL.
Post tuum datae discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex 3.25.1.1
quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse.
neque enim (sed bonam in partem accipies) si ulla spes salutis
nostrae subesset, tu pro tuo amore in me hoc tempore discessis-
ses. sed ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una interire 5
videamur, haec omitto; illud abs te peto, des operam, id quod
mihi adfirmasti, ut te ante Kal. Ian. ubicumque erimus sistas.