| c. iv Id. Sept. 57 Romae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum primum Romam veni fuit<que> cui recte ad te litteras | 4.1.1.1 |
| darem, nihil prius faciendum mihi putavi quam ut tibi absenti | |
| de reditu gratularer. cognoram enim, ut vere scribam, te in | |
| consiliis mihi dandis nec fortiorem nec prudentiorem quam | |
| me ipsum nec etiam propter meam in te observantiam nimium | 5 |
| in custodia salutis meae diligentem; eundemque te, qui primis | |
| temporibus erroris nostri aut potius furoris particeps et falsi | |
| timoris socius fuisses, acerbissime discidium nostrum tulisse | |
| plurimumque operae, studi, diligentiae, laboris ad conficiendum | |
| reditum meum contulisse. itaque hoc tibi vere adfirmo, in | 2.1 |
| maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumu- | |
| landum gaudium conspectum aut potius complexum mihi | |
| tuum defuisse. quem semel nactus si umquam dimisero ac | |
| nisi etiam praetermissos fructus tuae suavitatis praeteriti tem- | 5 |
| poris omnis exegero, profecto hac restitutione fortunae me ipse | |
| non satis dignum iudicabo. | |
| Nos adhuc in nostro statu quod difficillime recuperari posse | 3.1 |
| arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in | |
| senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam, magis quam | |
| opta<ra>mus consecuti sumus; in re autem familiari, quae quem | |
| ad modum fracta, dissipata, direpta sit non ignoras, valde | 5 |
| laboramus, tuarumque non tam facultatum, quas nostras esse | |
| iudico, quam consiliorum ad colligendas et constituendas reli- | |
| quias nostras indigemus. | |
| Nunc, etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam | 4.1 |
| nuntiis ac rumore perlata, tamen ea scribam brevi quae te puto | |
| potissimum ex meis litteris velle cognoscere. | |
| Prid. Non. Sext. Dyrrachio sum profectus, ipso illo die quo | |
| lex est lata de nobis. Brundisium veni Non. Sext. ibi mihi Tul- | 5 |
| liola mea fuit praesto natali suo ipso die, qui casu idem natalis | |
| erat et Brundisinae coloniae et tuae vicinae Salutis; quae res | |
| animadversa a multitudine summa Brundisinorum gratulatione | |
| celebrata est. a. d. †vi† Id. Sext. cognovi, cum Brundisi essem, | |
| litteris Quinti fratris mirifico studio omnium aetatum atque | 10 |
| ordinum, incredibili concursu Italiae, legem comitiis centuriatis | |
| esse perlatam. inde a Brundisinis honestissime ornatus iter ita | |
| feci ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint. | |
| Ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomencla- | 5.1 |
| tori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos | |
| inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dis- | |
| simulare aut negare. cum venissem ad portam Capenam, | |
| gradus templorum ab infima plebe completi erant. a qua | 5 |
| plausu maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et | |
| frequentia <et> plausus me usque ad Capitolium celebravit in | |
| foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit. postridie | |
| in senatu, qui fuit dies Non. Sept., senatui gratias egimus. | |
| Eo biduo, cum esset annonae summa caritas et homines ad | 6.1 |
| theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu | |
| Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per | |
| eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem | |
| sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius | 5 |
| vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim | |
| ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi. | |
| cum abessent consulares, quod tuto se negarent posse senten- | |
| tiam dicere, praeter Messallam et Afranium, factum est senatus | |
| consultum in meam sententiam ut cum Pompeio ageretur ut | 10 |
| eam rem susciperet, lexque ferretur. quo senatus consulto | |
| recitato continuo, <cum multitudo> more hoc insulso et novo | |
| plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem. | |
| <eam> omnes magistratus praesentes praeter unum praetorem | |
| et duos tribunos pl. dederunt. | 15 |
| Postridie senatus frequens et omnes consulares. nihil Pompeio | 7.1 |
| postulanti negarunt. ille legatos quindecim cum postularet, | |
| me principem nominavit et ad omnia me alterum se fore dixit. | |
| legem consules conscripserunt qua Pompeio per quinquennium | |
| omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur; | 5 |
| alteram Messius, qui omnis pecuniae dat potestatem et adiungit | |
| classem et exercitum et maius imperium in provinciis quam sit | |
| eorum qui eas obtineant. illa nostra lex consularis nunc modesta | |
| videtur, haec Messi non ferenda. Pompeius illam velle se dicit, | |
| familiares hanc. consulares duce Favonio fremunt. nos tacemus, | 10 |
| et eo magis quod de domo nostra nihil adhuc pontifices respon- | |
| derant. qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habemus, | |
| superficiem consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, | |
| demolientur, suo nomine locabunt, rem totam aestimabunt. | |
| Ita sunt res nostrae, 'ut in secundis fluxae, ut in adversis | 8.1 |
| bonae'. in re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. | |
| praeterea sunt quaedam domestica quae litteris non committo. | |
| Quintum fratrem insigni pietate, virtute, fide praeditum sic | |
| amo ut debeo. te exspecto et oro ut matures venire eoque | 5 |
| animo venias ut me tuo consilio egere non sinas. alterius vitae | |
| quoddam initium ordimur. iam quidam qui nos absentis | |
| defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte in- | |
| videre. vehementer te requirimus. |