| in. Oct. 57 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur, peto | 4.2.1.1 |
| a te ut id non modo neglegentiae meae sed ne occupationi | |
| quidem tribuas; quae etsi summa est, tamen nulla esse potest | |
| tanta ut interrumpat iter amoris nostri et offici mei. nam ut | |
| veni Romam, iterum nunc sum certior factus esse cui darem | 5 |
| litteras; itaque has alteras dedi. | |
| Prioribus tibi declaravi adventus noster qualis fuisset et quis | |
| esset status atque omnes res nostrae quem ad modum essent, | |
| 'ut in secundis fluxae, ut in adversis bonae'. post illas datas | 2.1 |
| litteras secuta est summa contentio de domo. diximus apud | |
| pontifices prid. Kal. Oct. acta res est accurate a nobis, et si | |
| umquam in dicendo fuimus aliquid, aut etiam si numquam | |
| alias fuimus, tum profecto dolor et <rei> magnitudo vim quan- | 5 |
| dam nobis dicendi dedit. itaque oratio iuventuti nostrae deberi | |
| non potest; quam tibi, etiam si non desideras, tamen mittam | |
| cito. | |
| Cum pontifices decressent ita, 'si neque populi iussu neque | 3.1 |
| plebis scitu is qui se dedicasse diceret nominatim ei rei prae- | |
| fectus esset neque populi iussu aut plebis scitu id facere iussus | |
| esset, videri posse sine religione eam partem areae mihi resti- | |
| tui', mihi facta statim est gratulatio (nemo enim dubita<ba>t | 5 |
| quin domus nobis esset adiudicata), cum subito ille in con- | |
| tionem escendit quam Appius ei dedit. nuntiat [iam] populo | |
| pontifices secundum se decrevisse, me autem vi conari in | |
| possessionem venire; hortatur ut se et Appium sequantur et | |
| suam Libertatem ut defendant. hic cum etiam illi infimi | 10 |
| partim admirarentur partim irriderent hominis amentiam (ego | |
| statueram illuc non accedere nisi cum consules ex senatus | |
| consulto porticum Catuli restituendam locassent), Kal. Oct. | |
| habetur senatus frequens. adhibentur omnes pontifices qui | 4.1 |
| erant senatores. a quibus Marcellinus, qui erat cupidissimus | |
| mei, sententiam primus rogatus quaesivit quid essent in decer- | |
| nendo secuti. tum M. Lucullus de omnium collegarum sen- | |
| tentia respondit religionis iudices pontifices fuisse, legis <es>se | 5 |
| senatum; se et collegas suos de religione statuisse, in senatu de | |
| lege statuturos cum senatu. itaque suo quisque horum loco | |
| sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputa- | |
| vit. cum ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere, ne- | |
| que ei finis est factus; sed tamen, cum horas tris fere dixisset, | 10 |
| odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare. cum | |
| fieret senatus consultum in sententiam Marcellini, omnibus | |
| praeter unum adsentientibus, Serranus <intercessit. de> inter- | |
| cessione statim ambo consules referre coeperunt. cum sen- | |
| tentiae gravissimae dicerentur, senatui placere mihi domum | 15 |
| restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus | |
| magistratibus defendi, si quae vis esset facta, senatum existima- | |
| turum eius opera factam esse qui senatus consulto intercessisset, | |
| Serranus pertimuit et Cornicinus ad suam veterem fabulam | |
| rediit; abiecta toga se ad generi pedes abiecit. ille noctem sibi | 20 |
| postulavit. non concedebant; reminiscebantur enim Kal. Ian. | |
| vix tamen ei de mea voluntate concessum est. | |
| Postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi. | 5.1 |
| deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam | |
| porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis | |
| omnibus. nobis superficiem aedium consules de consili senten- | |
| tia aestimarunt HS vicies, cetera valde illiberaliter: Tusculanam | 5 |
| villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quin- | |
| quaginta milibus. quae aestimatio non modo vehementer ab | |
| optimo quoque sed etiam a plebe reprehenditur. dices 'quid | |
| igitur causae fuit?' dicunt illi quidem pudorem meum, quod | |
| neque negarim neque vehementius postularim. sed non est id; | 10 |
| nam hoc quidem etiam profuisset. verum iidem, mi T. | |
| Pomponi, iidem, inquam, illi, quos ne tu quidem ignoras, qui | |
| mihi pinnas inciderant, nolunt easdem renasci. sed, ut spero, | |
| iam renascuntur. tu modo ad nos veni; quod vereor ne | |
| tardius interventu Varronis tui nostrique facias. | 15 |
| Quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione | 6.1 |
| cognosce. ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re | |
| impedirer. quod nisi vellem mihi esset integrum ut, si comitia | |
| censorum proximi consules haberent, petere possem, votivam | |
| legationem sumpsissem prope omnium fanorum, lucorum; sic | 5 |
| enim nostrae rationes utilitatis meae postulabant. sed volui | |
| meam potestatem esse vel petendi vel ineunte aestate exeundi, | |
| et interea me esse in oculis civium de me optime meritorum | |
| non alienum putavi. | |
| Ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, | 7.1 |
| domesticarum autem valde impedita. domus aedificatur, scis | |
| quo sumptu, qua molestia. reficitur Formianum, quod ego nec | |
| relinquere possum nec videre. Tusculanum proscripsi, <etsi> | |
| suburbano non facile careo. amicorum benignitas exhausta est | 5 |
| in ea re quae nihil habuit praeter dedecus; quod sensisti tu | |
| absens, <tui> praesentes. quorum studiis ego et copiis, si esset | |
| per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus; | |
| quo in genere nunc vehementer laboratur. cetera quae me | |
| sollicitant μυστικώτερα sunt. amamur a fratre et a filia. <te> | 10 |
| exspectamus. |