| viii Kal. Dec. 57 (§5) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum ea a me scire, | 4.3.1.1 |
| non quo certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a | |
| me scribuntur quam cum ab aliis aut scribuntur tibi aut nun- | |
| tiantur, sed velim perspicias ex meis litteris quo animo ea feram | |
| quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus | 5 |
| aut omnino vitae status. | |
| Armatis hominibus a. d. iii Non. Nov. expulsi sunt fabri de | 2.1 |
| area nostra, disturbata porticus Catuli, quae ex senatus consulto | |
| consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, | |
| Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area | |
| nostra, deinde inflammata iussu Clodi inspectante urbe coniectis | 5 |
| ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui | |
| nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium. ille ve<l | |
| ante> demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem | |
| inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem | |
| libertatis ostendere. etenim antea, cum iudicium nolebat, | 10 |
| habebat ille quidem difficilem manifestamque causam, sed | |
| tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios derivare, | |
| poterat etiam aliquid iure factum defendere: post has ruinas, | |
| incendia, rapinas desertus a suis vix iam †Decimum† dissigna- | |
| torem, vix Gellium retinet, servorum consiliis utitur; videt, si | 15 |
| omnis quos vult palam occiderit, nihilo suam causam difficilio- | |
| rem quam adhuc sit in iudicio futuram. | |
| Itaque a. d. iii Id. Nov. cum Sacra via descenderem, insecutus | 3.1 |
| est me cum suis. clamor, lapides, fustes, gladii; et haec im- | |
| provisa omnia. discessi in vestibulum Tetti Damionis. qui | |
| erant mecum facile operas aditu prohibuerunt. ipse occidi | |
| potuit; sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet. ille | 5 |
| omnium vocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium | |
| praesens trudi videret, omnis Catilinas Acidinos postea reddidit. | |
| nam Milonis domum, eam quae <est in> Cermalo, prid. Id. Nov. | |
| expugnare et incendere ita conatus est ut palam hora quinta | |
| cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus | 10 |
| eduxerit. ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam im- | |
| pugnationem sumpserat. tum ex Anniana Milonis domo Q. | |
| Flaccus eduxit viros acris; occidit homines ex omni latrocinio | |
| Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille †ex interiorem | |
| aedium Sulla se in†. senatus postridie Id. domi Clodius. egre- | 15 |
| gius Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi | |
| tempus exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, | |
| de cuius constantia vitae tuae verissimae litterae. Sestius furere. | |
| ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari. <Milo> | |
| proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat | 20 |
| ut totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei | |
| iudicio complecteretur eaque omnia comitiis anteferret, pro- | |
| scripsit se per omnis dies comitialis de caelo servaturum. | |
| contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae | 4.1 |
| Publi; haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, | |
| comitia futura. | |
| A. d. xii Kal. Dec. Milo ante mediam noctem cum manu | |
| magna in campum venit. Clodius, cum haberet fugitivorum | 5 |
| delectas copias, in campum ire non est ausus. Milo permansit | |
| ad meridiem mirifica hominum laetitia, summa cum gloria. | |
| contentio fratrum trium turpis, fracta vis, contemptus furor. | |
| Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur; | |
| nihil esse quod in campum nocte veniretur; se hora prima in | 10 |
| comitio fore. itaque a. d. xi Kal. [Ian.] in comitium Milo de | |
| nocte venit. Metellus cum prima luce furtim in campum | |
| itineribus †prope† deviis currebat; adsequitur inter lucos | |
| hominem Milo, obnuntiat. ille se recipit magno et turpi Q. | |
| Flacci convicio. a. d. x Kal. nundinae. contio biduo nulla. | 15 |
| A. d. viiii Kal. haec ego scribebam hora noctis nona. Milo | 5.1 |
| campum iam tenebat. Marcellus candidatus ita stertebat ut ego | |
| vicinus audirem. Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntia- | |
| batur: pauci pannosi sine lanterna. meo consilio omnia illi fieri | |
| querebantur, ignari quantum in illo heroë esset animi, quantum | 5 |
| etiam consili. miranda virtus est. nova quaedam divina mitto, | |
| sed haec summa est: comitia fore non arbitror, reum Publium, | |
| nisi ante occisus erit, fore a Milone puto, si se in turba ei iam | |
| obtulerit occisum iri ab ipso Milone video. non dubitat facere, | |
| prae se fert; casum illum nostrum non extimescit. numquam | 10 |
| enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est us<ur>us nec inerti | |
| nobili<tati> crediturus. | |
| Nos animo dumtaxat vigemus, etiam magis quam cum | 6.1 |
| florebamus; re familiari comminuti sumus. Quinti fratris | |
| tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus | |
| essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus. quid | |
| consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus. | 5 |
| qua re adpropera. |