| iii Kal. Febr. 56 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Periucundus mihi Cincius fuit a. d. iii Kal. Febr. ante lucem; | 4.4.1.1 |
| dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. | |
| quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, | |
| praesertim iam prope praesenti, scriberem, sed ut hoc ipsum | |
| significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissi- | 5 |
| mumque esse. qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te | |
| amari scias. cetera coram agemus. haec properantes scripsimus. | |
| quo die venies, utique cum tuis apud me sis. |