| c. xi Kal. Quint.(?) 56 Anti | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Perbelle feceris si ad nos veneris. offendes dissignationem | 4.4a.1.1 |
| Tyrannionis mirificam librorum meorum, quorum reliquiae | |
| multo meliores sunt quam putaram. et velim mihi mittas de | |
| tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatori- | |
| bus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant mem- | 5 |
| branulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci, ut opinor, | |
| σιττύβας appellatis. sed haec, si tibi erit commodum. ipse | 2.1 |
| vero utique fac venias, si potes in his locis adhaerescere, et | |
| Piliam adducas; ita enim et aequum est et cupit Tullia. | |
| Me dius fidius, ne tu emisti ludum praeclarum! gladia- | |
| tores audio pugnare magnifice. si locare voluisses, duobus his | 5 |
| muneribus liberasses. sed haec posterius. tu fac venias, et de | |
| librariis, si me amas, diligenter. |