| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ain tu? an me existimas ab ullo malle mea legi probarique | 4.5.1.1 |
| quam <a> te? cur igitur cuiquam misi prius? urgebar ab eo ad | |
| quem misi et non habebam exempla duo. quin etiam (<iam> | |
| dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula | |
| mihi videbatur esse παλινῳδία. sed valeant recta, vera, honesta | 5 |
| consilia. non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, | |
| ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. senseram, | |
| noram inductus, relictus, proiectus ab iis. tamen hoc eram | |
| animo ut cum iis in re publica consentirem. iidem erant qui | |
| fuerant. vix aliquando te auctore resipivi. | 10 |
| Dices ea te[nuisse] suasisse quae facerem, non etiam ut | 2.1 |
| scriberem. ego mehercule mihi necessitatem volui imponere | |
| huius novae coniunctionis ne qua mihi lice<re>t <re>labi ad illos | |
| qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. | |
| sed tamen modici fuimus ἀποθεώσει, ut scrips<eram>. erimus | 5 |
| uberiores, si et ille libenter accipiet et hi subringentur qui villam | |
| me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio me | |
| emisse non cogitant, qui domum negant oportuisse me | |
| aedificare, vendere aiunt oportere. sed quid ad hoc si, quibus sen- | |
| tentiis dixi quod et<iam> ipsi probarent, laetati sunt tamen me | 10 |
| contra Pompei voluntatem dixisse? finis sit. quoniam qui | |
| nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui | |
| possunt diligamur. dices 'vellem iam pridem'. scio te voluisse | 3.1 |
| et me asinum germanum fuisse. sed iam tempus est me ipsum | |
| a me amari, quando ab illis nullo modo possum. | |
| Domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. | 4.1 |
| viaticam Crassipes praeripit. tu 'de via recta in hortos?' | |
| videtur commodius. ad te postridie scilicet; quid enim tua? | |
| sed viderimus. | |
| Bibliothecam mihi tui pinxerunt cum structione et sittybis. | 5 |
| eos velim laudes. |