| c. xiv Kal. Apr. 55 in Cumano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| De Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum | 4.6.1.1 |
| hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate | |
| temperatum perdidimus, nosque malo solacio sed non nullo | |
| tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus, non ut | |
| Saufeius et vestri, sed mehercule quia sic amabat patriam ut | 5 |
| mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio ereptus. | |
| nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, | |
| etsi es natura πολιτικός, tamen nullam habes propriam | |
| servitutem, communi †fueris non ne†. ego vero, qui, si loquor | 2.1 |
| de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est servus | |
| existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? | |
| quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod <ne> dolere quidem | |
| possum ut non in te ingratus videar. quid si cessare libeat et in | 5 |
| oti portum confugere? nequiquam, immo etiam in bellum et | |
| in castra. ergo erimus ὀπαδοὶ qui ταγοὶ esse noluimus? sic | |
| faciendum est; tibi enim ipsi, cui utinam semper paruissem, sic | |
| video placere. reliquum est 'Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει'. | |
| non mehercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in | 10 |
| carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis | |
| commentor ut ista [im]probem, idque tu cum una erimus | |
| confirmabis. a te litteras crebro ad me scribi video, sed omnis | |
| uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. | |
| casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo esse | 15 |
| scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non | |
| miser, nos vero ferrei. | |
| Quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi, | 3.1 |
| non immemor istius mandati tui, sed mehercule incipiendo | |
| refugi ne qui videor stulte illius amici [non] intemperiem tulisse | |
| rursus stulte iniuriam illius faciam illustrem si quid scripsero, et | |
| simul ne βαθύτης mea, quae in agendo apparuit, in scribendo | 5 |
| sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur. sed | 4.1 |
| viderimus. tu modo quam saepissime ad me aliquid. | |
| Epistulam Lucceio quam misi, qua meas res ut scribat rogo, | |
| fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet | |
| adhorteris, et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, | 5 |
| domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid | |
| significes. valde enim est in me liberalis. |