| c. Id. Apr. 56 in Arpinati | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Nihil εὐκαιρότερον epistula tua, quae me sollicitum de Quinto | 4.7.1.1 |
| nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis duabus ante | |
| Chaerippus, mera monstra nuntiarat. | |
| De Apollonio quod scribis, qui illi di irati, homini Graeco | |
| qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus | 5 |
| Romanis! nam Terentius suo iure. de Metello, 'οὐχ ὁσίη | 2.1 |
| φθιμένοισιν', sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus cui | |
| equidem. . . . tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? | |
| quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, †verum fecit | |
| non improbi quemquam† fuit ipse. quare in hoc thecam | 5 |
| nummariam non retexeris, in aliis eris cautior. | |
| Mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem | 3.1 |
| admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. | |
| quid quaeris? equidem dolui. 'ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο μύθων.' | |
| Quid superest? etiam. puerum Ciceronem curabis et | |
| amabis, ut facis. | 5 |