| c. xi Kal. Quint.(?) 56 Anti | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Multa me in epistula tua delectarunt, sed nihil magis quam | 4.8.1.1 |
| patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis, 'μήπω μέγ’ | |
| εἴπῃς πρὶν τελευτήσαντ’ ἴδῃς'. | |
| Aedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam | |
| de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris | 5 |
| aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae ut Corcyrae | |
| illud tuum. nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius. †ειμη- | |
| ισητω† φίλος <οἶ>κος. postea vero quam Tyrannio mihi libros | 2.1 |
| disposuit, mens addita videtur meis aedibus. qua quidem in re | |
| mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. nihil venustius | |
| quam illa tua pegmata, postquam sittybae libros illustrarunt. | |
| vale. | 5 |
| Et scribas mihi velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem | |
| gerunt; non quaero male si se gesserunt. |