| c. xiv Kal. Dec.(?) 56 Anti vel in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Apellas vix discesserat, cum epistula. quid ais? putasne fore ut | 4.8a.1.1 |
| legem non ferat? dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse | |
| videor. verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. | |
| ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum | |
| diem cum Dionysio conteremus. | 5 |
| De Trebonio, prorsus tibi adsentior. de Domitio, | 2.1 |
| 'σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν | |
| οὕτως ὅμοιον γέγονεν' | |
| quam est ista περίστασις nostrae, vel quod ab iisdem vel quod | |
| praeter opinionem vel quod viri boni nusquam; unum dissi- | 5 |
| mile, quod huic merito. nam de ipso casu nescio an illud melius. | |
| quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet | |
| designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim | |
| cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? si vero | |
| id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicil- | 10 |
| lorum fastis futurorum consulum paginulas habeant quam | |
| factorum, quid illo miserius nisi res publica, in qua ne speratur | |
| quidem melius quicquam? | |
| De Natta ex tuis primum scivi litteris. oderam hominem. | 3.1 |
| de poëmate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinam? | |
| de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans nostri | |
| semper fuit nec mihi umquam odio. satis enim acutus et per- | |
| modestus ac bonae frugi. eum, quia non videbam, abesse puta- | 5 |
| bam: audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et | |
| fuisse adsiduum. percussit animum. dices 'tantulane causa?' | |
| permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus. | |
| quid sit quod se a me remov<er>it, si modo removit, ignoro. | |
| De eo quod me mones, ut et πολιτικῶς me geram et τὴν ἔσω | 4.1 |
| γραμμὴν teneam, ita faciam. sed opus est maiore prudentia, | |
| quam a te, ut soleo, petam. tu velim ex Fabio, si quem habes | |
| aditum, odorere et istum convivam tuum degustes et ad me de | |
| his rebus et de omnibus cottidie scribas. ubi nihil erit quod | 5 |
| scribas, id ipsum scribito. cura ut valeas. |