| iv Kal. Mai. 55 (§2) Neapoli | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Sane velim scire num censum impediant tribuni diebus vitiandis | 4.9.1.1 |
| (est enim hic rumor) totaque de censura quid agant, quid cogi- | |
| tent. nos hic cum Pompeio fuimus. multum mecum de re | |
| publica, sane sibi displicens, ut loquebatur (sic est enim in hoc | |
| homine dicendum), Syriam spernens, Hispaniam iactans, hic | 5 |
| quoque ut loquebatur—et opinor, usquequaque, de hoc cum | |
| dicemus, sit hoc quasi 'καὶ τόδε Φωκυλίδου'. tibi etiam gratias | |
| agebat quod signa componenda suscepisses; in nos vero suavis- | |
| sime hercule <est> effusus. venit etiam ad me in Cumanum | |
| a. d. vi. nihil minus velle mihi visus est quam Messallam con- | 10 |
| sulatum petere. de quo ipso si quid scis velim scire. | |
| Quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum | 2.1 |
| et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum. Quintus | |
| frater ad me scripsit se, quoniam Ciceronem suavissimum | |
| tecum haberes, ad te Non. Mai. venturum. ego me de Cumano | |
| movi a. d. v Kal. Mai. eo die Neapoli apud Paetum. a. d. iiii | 5 |
| Kal. Mai. iens in Pompeianum bene mane haec scripsi. |