| ix Kal. Mai. 55 (§2) in Cumano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Puteolis magnus est rumor [et] Ptolemaeum esse in regno. si | 4.10.1.1 |
| quid habes certius, velim scire. ego hic pascor bibliotheca | |
| Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus. | |
| ne ista quidem desunt, sed mehercule <ut> a ceteris oblectationi- | |
| bus deseror et voluptat<ibus cum propter aetatem t>um propter | 5 |
| rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa | |
| tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam | |
| in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum | |
| eo quocum video esse ambulandum. sed de illa ambulatione | |
| fors viderit aut si quis est qui curet deus. nostram ambulationem | 2.1 |
| et Laconicum eaque quae circa sunt velim quo<ad> poteris | |
| invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi | |
| aliquid in eo genere respondere. | |
| Pompeius in Cumanum Parilibus venit. misit ad me statim | 5 |
| qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam cum | |
| haec scripsi. |