| v Kal. Quint. 55 (§1) in Tusculano(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas | 4.11.1.1 |
| a. d. v Kal. perge reliqua. gestio scire ista omnia. etiam illud | |
| cuius modi sit velim perspicias; potes a Demetrio. dixit mihi | |
| Pompeius Crassum a se in Albano exspectari a. d. iiii Kal.; is | |
| cum venisset, Romam esse statim venturos ut rationes cum | 5 |
| publicanis putarent. quaesivi gladiatoribusne. respondit ante | |
| quam inducerentur. id cuius modi sit aut nunc, si scies, aut | |
| cum is Romam venerit ad me mittas velim. | |
| Nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita mehercule | 2.1 |
| sentio) Dionysio, qui te omnisque vos salutat. 'οὐδὲν γλυκύτερον | |
| ἢ πάντ’ εἰδέναι'. qua re ut homini curioso ita perscribe ad me | |
| quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, | |
| quid illa populi Appuleia; denique etiam quid a te fiat ad me | 5 |
| velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam rebus novis | |
| quam tuis litteris delector. ego mecum praeter Dionysium | |
| eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo desit; ab isto | |
| <tanto>pere delector. tu Lucceio nostrum librum dabis. | |
| Demetri Magnetis tibi mitto statim, ut sit qui a te mihi | 10 |
| epistulam referat. |