| ex. Iun.(?) 56 Anti | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Egnatius Romae est, sed ego cum eo de re †Halimeti† vehe- | 4.12.1.1 |
| menter Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio confirmavit. | |
| videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor praesto | |
| esse. Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea. | |
| id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed | 5 |
| si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum P[et]ilia. prorsus | |
| id facies. Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in | |
| deversorio cenare; facio fraudem senatus consulto. inde domum | |
| cenatus, ut sim mane praesto Miloni. ibi te igitur videbo; et | |
| praemonebo. domus te nostra tota salutat. | 10 |