| xvi vel xv Kal. Dec. 55 (§1) in Tusculano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire. | 4.13.1.1 |
| ibi nobis Dionysius praesto fuit. Romae a. d. xiii Kal. volumus | |
| esse. quod dico 'volumus', immo vero cogimur. Milonis | |
| nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, etsi * * * , | |
| <pro re> nata afuisse me in altercationibus quas in senatu factas | 5 |
| audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non place- | |
| ret aut defuissem cui non oporteret. sed mehercule velim res | |
| istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules | |
| ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me quantum pote. valde sum | |
| ὀξύπεινος et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta. Crassum | 2.1 |
| quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum | |
| quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. | |
| o hominem nequam! | |
| De libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque | 5 |
| in manibus fuerunt. describas licet. illud etiam te rogo, τὴν | |
| παροῦσαν κατάστασιν τυπωδῶς, ne istuc hospes veniam. |