| med. Mai. 54 in Cumano vel Pompeiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a. d. vi | 4.14.1.1 |
| Id. Mai. putare profectum esse tardius quam dixeras quod minus | |
| valuisses. si iam melius vales, vehementer gaudeo. velim | |
| domum ad te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si | |
| ipse adesses, cum ceteri tum Varronis. est enim mihi utendum | 5 |
| quibusdam rebus ex his libris ad eos quos in manibus habeo; | |
| quos, ut spero, tibi valde probabo. | |
| Tu velim, si quid novi forte habes, maxime a Quinto fratre, | 2.1 |
| deinde a C. Caesare, et si quid novi forte de comitiis, de re | |
| publica (soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si | |
| nihil habebis, tamen scribas aliquid. numquam enim mihi tua | |
| epistula aut intempestiva aut loquax visa est. maxime autem | 5 |
| rogo rebus tuis totoque itinere <feliciter ex> sententiaque con- | |
| fecto nos quam primum revisas. Dionysium iube salvere. | |
| cura ut valeas. |