| vi Kal. Sext. 54 (§8) Romae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| De Eutychide gratum, qui vetere praenomine novo nomine T. | 4.15.1.1 |
| erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus Dionysius M. | |
| Pomponius. valde mehercule mihi gratum est Eutychidem tua | |
| erga me benevolentia cognosse suam illam in meo dolore συμ- | |
| πάθειαν neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse. | 5 |
| Iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse. numquam | 2.1 |
| enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus | |
| et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humani- | |
| tatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. | |
| sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et | 5 |
| homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis | |
| litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod | |
| tempus confirmasti. cum illis tamen cum salvi venerint Romae | |
| vivere licebit. | |
| Avere te scribis accipere aliquid a me litterarum. dedi, ac | 3.1 |
| multis quidem de rebus ἡμερολεγδὸν perscripta omnia; sed, ut | |
| conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas | |
| tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem littera- | |
| rum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo | 5 |
| exploratum sit tibi eum redditurum. | |
| Nunc Romanas res accipe. a. d. iii<i> Non. Quint. Sufenas et | 4.1 |
| Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est | |
| τρισαρειοπαγίτας ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, | |
| totam denique rem publicam flocci non facere, patrem | |
| familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; | 5 |
| nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane | |
| diserto epilogo <la>crim[in]ans mentis iudicum moverat. | |
| Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; | |
| verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi | |
| offenderet. | 10 |
| His rebus actis Reatini me ad sua Τέμπη duxerunt ut agerem | 5.1 |
| causam contra Interamnatis apud consules et decem legatos, | |
| qua lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in | |
| Nar<em> defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice | |
| Rosea. vixi cum Axio; quin etiam me ad Septem Aquas duxit. | 5 |
| Redii Romam Fontei causa a. d. vii Id. Quint. veni spectatum, | 6.1 |
| primum magno et aequabili plausu—sed hoc ne curaris, ego | |
| ineptus qui scripserim. deinde Antiphonti operam. is erat ante | |
| manu missus quam productus. ne diutius pendeas, palmam | |
| tulit. sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam . . . | 5 |
| verum haec tu tecum habeto. in Andromacha tamen maior | |
| fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. quaeris | |
| nunc de Arbuscula. valde placuit. ludi magnifici et grati; | |
| venatio in aliud tempus dilata. | |
| Sequere nunc me in campum. ardet ambitus. 'σῆμα δέ τοι | 7.1 |
| ἐρέω': faenus ex triente Id. Quint. factum erat bessibus. dices | |
| 'istuc quidem non moleste fero.' o virum! o civem! Mem- | |
| mium Caesaris omnes opes confirmant. cum eo Domitium | |
| consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non | 5 |
| audeo. Pompeius fremit, queritur, Scauro studet; sed utrum | |
| fronte an mente dubitatur. ἐξοχὴ in nullo est; pecunia omnium | |
| dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus | |
| desit aut amici, sed coitio consulum <et> Pompeius obsunt. ea | |
| comitia puto fore ut ducantur. tribunicii candidati iurarunt se | 10 |
| arbitrio Catonis petituros. apud eum HS quingena deposue- | |
| runt ut, qui a Catone damnatus esset, id perderet et competi- | |
| toribus tribueretur. | |
| Haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. | 8.1 |
| sed ad te v Kal. Sext., si facta erunt et tabellarius non erit pro- | |
| fectus, tota comitia perscribam. quae si, ut putantur, gratuita | |
| fuerint, plus unus Cato potuerit quam <omnes leges> omnesque | |
| iudices. | 5 |
| Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam | 9.1 |
| eum Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut adesset. tribus | |
| habet Pomptinam, Velinam, Maeciam. pugnatur acriter; agitur | |
| tamen satis. deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum. | |
| parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam | 5 |
| consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc | |
| iudicio valde laborabit. | |
| Ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia. | 10.1 |
| suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti, | |
| quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari | |
| et carissimos et iucundissimos esse. Dionysium velim salvere | |
| iubeas et eum roges ut te hortetur quam primum venias, ut | 5 |
| possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire. |