| c. Kal. Quint. 54 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula | 4.16.1.1 |
| librari manu est. de epistularum frequentia te nihil accuso, sed | |
| pleraeque tantum modo mihi nuntiabant ubi esses quod erant | |
| abs te, vel etiam significabant recte esse. quo in genere maxime | |
| delectarunt duae fere eodem tempore abs te Buthroto datae; scire | 5 |
| enim volebam te commode navigasse. sed haec epistularum | |
| frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectavit: illa | |
| fuit gravis et plena rerum quam mihi M. Paccius, hospes tuus, | |
| reddidit. ad eam rescribam igitur, et hoc quidem primum. | |
| Paccio et verbis et re ostendi quid tua commendatio ponderis | 10 |
| haberet. itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset. | |
| Nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, in- | 2.1 |
| cludetur in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus | |
| dialogorum meorum. ut in oratoriis, quos tu in caelum fers, | |
| non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant nisi eius | |
| qui illis notus aut auditus esset, <ita> hanc ego de re publica | 5 |
| quam institui disputationem in Africani personam et Phili et | |
| Laeli <et> Manili contuli. adiunxi adulescentis Q. Tuberonem, | |
| P. Rutilium, duo Laeli generos, Scaevolam et Fannium. itaque | |
| cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut | |
| Aristoteles in iis quos ἐξωτερικοὺς vocat, aliquid efficere ut non | 10 |
| sine causa istum appellarem, id quod intellego tibi placere. | |
| utinam modo conata efficere possim! rem enim, quod te non | |
| fugit, magnam complexus sum et plurimi oti, quo ego maxime | |
| egeo. | |
| Quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, | 3.1 |
| non eam temere dimovi, sed feci idem quod in πολιτείᾳ deus | |
| ille noster Plato. cum in Piraeum Socrates venisset ad Cepha- | |
| lum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo | |
| habe[re]tur, adest in disputando senex; deinde, cum ipse quo- | 5 |
| que commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle | |
| discedere neque postea revertitur. credo Platonem vix putasse | |
| satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone | |
| diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi | |
| in Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua esse memi- | 10 |
| nisti et iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris | |
| dies esse in Crassi Tusculano. et erat primi libri sermo non | |
| alienus a Scaevolae studiis; reliqui libri τεχνολογίαν habent, ut | |
| scis. huic ioculatorem senem illum, ut noras, interesse sane | |
| nolui. | 15 |
| De re Piliae quod scribis, erit mihi curae. etenim est luculenta | 4.1 |
| res Aureliani, ut scribis, indiciis, et in eo me etiam Tulliae meae | |
| venditabo. Vestorio non desum; gratum enim tibi id esse | |
| intellego et ut ille intellegat curo. sed scis qui; cum habeat duo | |
| facilis, nihil difficilius. | 5 |
| Nunc ad ea <quae> quaeris de C. Catone. lege Iunia et | 5.1 |
| Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri, | |
| neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. is | |
| tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus | |
| est factus a Lucretio. iudicibus reiciendis <dies> a. d. v Non. | 5 |
| Quint. de Procilio rumores non boni; sed iudicia nosti. Hirrus | |
| cum Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules | |
| de provinciis fecerunt, 'quicumque posthac . . . ', non mihi | |
| videtur esse valiturum. | |
| De Messalla quod quaeris, quid scribam nescio. numquam | 6.1 |
| ego vidi tam paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum | |
| Triarius reum fecit. si quaeris, nulla est magnopere commota | |
| συμπάθεια, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non in- | |
| gratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. reliqui | 5 |
| duo plebeii sic exaequantur [ut] Domitius ut valeat amicis, | |
| adiuvetur tamen non gratissimo munere, Memmius Caesaris | |
| commendetur militibus, Pompei gratia nitatur. quibus si non | |
| valuerit, putant fore aliquem qui comitia in adventum Caesaris | |
| detrudat, Catone praesertim absoluto. | 10 |
| Paccianae epistulae respondi; cognosce cetera. ex fratris | 7.1 |
| litteris incredibilia quaedam de Caesaris in me amore cognovi, | |
| eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britan- | |
| nici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse | |
| muratos mirificis molibus. etiam illud iam cognitum est, neque | 5 |
| argenti scrupulum esse ullum in illa insula neque ullam spem | |
| praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut | |
| musicis eruditos exspectare. | |
| Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem | 8.1 |
| antiquis columnis. illam autem quam locavit facit magnificen- | |
| tissimam. quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil | |
| gloriosius. itaque Caesaris amici, me dico et Oppium dirum- | |
| paris licet, <in> monumentum illud quod tu tollere laudibus | 5 |
| solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis | |
| explicaremus, contempsimus sescenties sestertium; cum privatis | |
| non poterat transigi minore pecunia. efficiemus rem glorio- | |
| sissimam. nam in campo Martio saepta tributis comitiis mar- | |
| morea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu ut | 10 |
| mille passuum conficiatur. simul adiungetur huic operi villa | |
| etiam publica. dices 'quid mihi hoc monumentum proderit?' | |
| at quid id laboramus? <habes> res Romanas. non enim te puto | |
| de lustro, quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege | |
| Clodia fiunt quaerere. | 15 |
| Nunc te obiurgari patere, si iure. scribis enim in ea epistula | 9.1 |
| quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi | |
| eundum esse te arbitrari. mihi mehercule nihil videbatur esse | |
| in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an | |
| per te ipsum ut a nobis totiens et tam longe abesses. sed haec | 5 |
| mallem integra re tecum egisse; profecto enim aliquid egissem. | |
| nunc reprimam susceptam obiurgationem. hoc quod dixi | |
| tantum utinam valeat ad celeritatem reditus tui! | |
| Ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non | |
| habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod | 10 |
| videbatur is te visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu | |
| quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te | |
| exspectemus facias me certiorem velim, et de Eutychide quid | |
| egeris. |