| Kal. Oct. 54 (§4) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Puto te existimare me non oblitum consuetudinis et instituti | 4.17.1.1 |
| mei rarius ad te scribere quam solebam; sed cum loca et itinera | |
| tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas | |
| neque in Asiam neque cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti | |
| dedi litteras. neque enim <eae> sunt epistulae nostrae quae si | 5 |
| perlatae non sint nihil ea res nos offensura sit; quae tantum | |
| habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committa- | |
| mus ne quid quo excidat. | |
| Consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus | 2.1 |
| pactionem in senatu recitavit quam ipse <et> suus competitor | |
| Domitius cum consulibus fecisset, uti ambo HS <³⁰xxxx>³⁰ consuli- | |
| bus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent | |
| qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non | 5 |
| esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis provinciis | |
| consularibus scribendo adfuisse cum omnino ne senatus quidem | |
| fuisset. haec pactio non verbis sed nominibus et perscriptioni- | |
| bus multorum <per> tabulas cum esse facta diceretur prolata a | |
| Memmio est nominibus inductis auctore Pompeio. hic Appius | 10 |
| erat idem; nihil sane iacturae. corruerat alter et plane, inquam, | |
| iacebat. Memmius autem dirempta coitione invito Calvino | 3.1 |
| plane refrixerat et eo magis nunc quod iam intellegebamus | |
| enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere. Mes- | |
| salla noster et eius Domitius competitor liberalis in populo | |
| valde fuit. nihil gratius. certi erant consules. at senatus | 5 |
| decernit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis | |
| †quae erant omnibus sortita† in singulos candidatus. magnus | |
| timor candidatorum. sed quidam iudices, in his Opimius, | |
| Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt ne iniussu populi | |
| iudicarent. res ce<ci>dit. comitia dilata ex senatus consulto | 10 |
| dum lex de tacito iudicio ferretur. venit legi dies. Terentius | |
| intercessit. consules, qui illud levi bracchio egissent, rem ad | |
| senatum detulerunt. hic Abdera, non tacente me. dices 'tamen | |
| tu non quiescis?' ignosce, vix possum. verum tamen quid tam | |
| ridiculum? senatus decreverat ne prius comitia haberentur | 15 |
| quam lex lata esset; <si> quis intercessisset, res integra referretur. | |
| coepta ferri leviter, intercessum non invitis, res ad senatum. | |
| 'de ea re ita censuerunt, comitia primo quoque tempore | |
| haberi. c.' | |
| Scaurus, qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego partem | 4.1 |
| eius ornatissime defendissem, obnuntiationibus per Scaevolam | |
| interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. Oct., quo ego haec | |
| die scripsi, sublatis, populo tributim domi suae satis fecerat. | |
| sed tamen, etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur | 5 |
| eorum qui occuparant. cuperem vultum videre tuum cum | |
| haec legeres; nam profecto spem habes nullam haec negotia | |
| multarum nundinarum fore. sed senatus hodie erat futurus, id | |
| est Kal. Oct.; iam enim luciscit. ibi loque[re]tur praeter | |
| Ateium et Favonium libere nemo; nam Cato aegrotat. de me | 10 |
| nihil timueris; sed tamen promitto nihil. | |
| Quid quaeris aliud? iudicia, credo. Drusus, Scaurus non | 5.1 |
| fecisse videntur. tres candidati rei fore putabantur, Domitius a | |
| Memmio, Messalla a Q. Pompeio Rufo, Scaurus a Triario aut | |
| a L. Caesare. 'quid poteris' inquies 'pro iis dicere?' ne | |
| vivam <si> scio; in illis quidem tribus libris quos tu dilaudas | 5 |
| nihil reperio. |