| ix Kal-iv Non Nov 54(§4,5) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| * * * nunc, ut opinionem habeas †rerum†, ferendum est. | 4.18.1.1 |
| quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere. 'ille' inquies | |
| 'ut ferebat?' humaniter, meaeque dignitatis, quoad mihi satis | |
| factum esset, habendam sibi rationem putabat. quo modo ergo | |
| absolutus? omnino πρῷρα πρύμνα accusatorum incredibilis | 5 |
| infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevari- | |
| catum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes. ac | |
| tamen xxxii condemnarunt, xxxviii absolverunt. iudicia | |
| reliqua impendent. nondum est plane expeditus. | |
| Dices 'tu ergo haec quo modo fers?' belle mehercule et in | 2.1 |
| eo me valde amo. amisimus, mi Pomponi, omnem non modo | |
| sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinam | |
| civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam. | |
| 'idne igitur' inquies 'facile fers?' id ipsum. recordor enim | 5 |
| quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas fuerit, quae | |
| mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse; | |
| dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi | |
| dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque | |
| vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et | 10 |
| studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor. | |
| domus me et rura nostra delectant. non recordor unde ceci- | |
| derim sed unde surrexerim. fratrem mecum et te si habebo, | |
| per me isti pedibus trahantur; vobis ἐμφιλοσοφῆσαι possum. | |
| locus ille animi nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit. | 15 |
| privata modo et domestica nos delectent, miram securitatem | |
| videbis; cuius plurimae mehercule partes sunt in tuo reditu. | |
| nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus. | |
| Sed accipe alia. res fluit ad interregnum et est non nullus | 3.1 |
| odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam Gabinium | |
| apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares omnes rei | |
| ambitus. accedit etiam Gabinius, quem P. Sulla, non dubitans | |
| quin foris esset, postularat, contra dicente et nihil obtinente | 5 |
| Torquato. sed omnes absolventur, nec posthac quisquam | |
| damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur | |
| severius, itaque indicia calent. M. Fulvius Nobilior condem- | |
| natus est; multi alii urbani ne respondent quidem. | |
| Quid aliud novi? etiam. absoluto Gabinio stomachantes | 4.1 |
| alii iudices hora post Antiochum Gabinium nescio quem | |
| <e> Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege Papia | |
| condemnarunt. itaque dixit statim †res p. lege maiestatis | |
| ουσοιμρισαμαφιηι†. Pomptinus vult a. d. iiii Non. Nov. trium- | 5 |
| phare. huic obviam Cato et Servilius praetor<es> ad portam | |
| et Q. Mucius tribunus. negant enim latum de imperio, et est | |
| latum hercule insulse. sed erit cum Pomptino Appius consul. | |
| Cato tamen adfirmat se vivo illum non triumphaturum. id | |
| ego puto ut multa eiusdem ad nihil<um> recasurum. Appius | 10 |
| sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat. | |
| A Quinto fratre et a Caesare accepi a. d. viiii Kal. Nov. | 5.1 |
| litteras datas a litoribus Britanniae proximae a. d. vi Kal. Oct. | |
| confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata | |
| tamen pecunia exercitum e Britannia reportabant. Q. Pilius | |
| erat iam ad Caesarem profectus. tu, si aut amor in te est | 5 |
| nostri ac tuorum aut ulla veritas, aut si etiam sapis ac frui tuis | |
| commodis cogitas, adventare et prope adesse iam debes. non | |
| mehercule aequo animo te careo; te autem quid mirum, qui | |
| Dionysium tanto opere desiderem? quem quidem abs te, cum | |
| dies venerit, et ego et Cicero meus flagitabit. abs te proximas | 10 |
| litteras habebam Epheso a. d. v Id. Sext. datas. |