| ex. Nov. 54 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| O exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o con- | 4.19.1.1 |
| stantiam promissi et fidem miram! o navigationem amandam! | |
| quam mehercule ego valde timebam recordans superioris tuae | |
| transmissionis δέρρεις. sed, nisi fallor, citius te quam scribis | |
| videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse; | 5 |
| quod cum secus erit quid te Apulia moretur? an Vestorio | |
| dandi sunt dies et ille Latinus Ἀττικισμὸς ex intervallo regustan- | |
| dus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae | |
| germanae puta<mina>? vide nummos ante comitia tributim | |
| uno loco divisos palam, vide absolutum Gabinium, olface | 10 |
| dictaturam, fruere iustitio et omnium rerum licentia, perspice | 2.1 |
| aequitatem animi mei et ludum et contemptionem Selicianae | |
| unciae et mehercule cum Caesare suavissimam coniunctionem; | |
| haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat. qui quidem | |
| Quintum meum tuumque, di boni, quem ad modum tractat | 5 |
| honore, dignitate, gratia! non secus ac si ego essem imperator. | |
| hibernam legionem eligendi optio delata commodum, ut ad | |
| me Quintus scribit. hunc tu non ames? quem igitur istorum? | |
| Sed heus tu, scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et | |
| extra urbem quidem fore ex Id. Ian.? visum est hoc mihi ad | 10 |
| multa quadrare. sed quid plura? coram, opinor, reliqua, ut tu | |
| tamen aliquid exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui | |
| quidem ego non modo servavi sed etiam aedificavi locum. quid | |
| quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu | |
| capio magnus illius adventus cumulus accedit. quo die [ad me] | 15 |
| venies, tu, si me amas, apud me cum tuis maneas. |