| iii aut prid. Non. Mai. 51 Minturnis | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse | 5.1.1.1 |
| testis; quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, | |
| ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. | |
| De Annio Saturnino, curasti probe. de satis dando vero, te | 2.1 |
| rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des; et sunt aliquot | |
| satisdationes secundum mancipium, veluti Mennianorum | |
| praediorum vel Atilianorum. de Oppio, factum est <ut> | |
| volui, et maxime quo<d de> dccc aperuisti; quae quidem | 5 |
| ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio | |
| nostrorum nominum exspectetur. | |
| Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae | 3.1 |
| versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic | |
| habet: ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis | |
| nobis sermo isque multus de te fuit; ex quo ego veni ad ea | |
| quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano | 5 |
| locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum | |
| meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex | |
| ratione sumpta offensio, non appareret. ille sic dies. postridie | |
| ex Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret | |
| dies fecit; ego Aquini, sed prandimus in Arcano (nosti hunc | 10 |
| fundum). quo ut venimus, humanissime Quintus 'Pomponia' | |
| inquit, 'tu invita mulieres, ego vero adscivero pueros'. nihil | |
| potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius, idque cum verbis | |
| tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobis 'ego ipsa | |
| sum' inquit 'hic hospita'; id autem ex eo, ut opinor, quod | 15 |
| antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintus | |
| 'en' inquit mihi, 'haec ego patior cottidie'. dices 'quid, quaeso, | 4.1 |
| istuc erat?' magnum; itaque me ipsum commoverat; sic | |
| absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi | |
| dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus | |
| de mensa misit; illa reiecit. quid multa? nihil meo fratre lenius, | 5 |
| nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo | |
| quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. | |
| ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum | |
| ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam | |
| dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi | 10 |
| qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, | |
| humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi, | |
| fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque | |
| esse partis instituendi et monendi. | |
| Reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra | 5.1 |
| exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum | |
| profectus eris cures ut sciam, sic habeas, nihil mehercule te | |
| mihi nec carius esse nec suavius. | |
| A. Torquatum amantissime dimisi Minturnis, optimum | 5 |
| virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes | |
| velim. |