| vi Id. Mai. 51 (§1) in Pompeiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| A. d. vi Id. Mai., cum has dabam litteras, ex Pompeiano | 5.2.1.1 |
| proficiscebar, ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium; | |
| deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. in | |
| Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, | |
| noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe | 5 |
| mandavi, illud proprie, ne pateretur, quantum esset in ipso, | |
| prorogari nobis provinciam; in quo eum tu velim confirmes | |
| gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc | |
| mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. confirmavi | |
| ad eam causam etiam Furnium nostrum, quem ad annum | 10 |
| tribunum pl. videbam fore. | |
| Habuimus in Cumano quasi pusillam Romam; tanta erat | 2.1 |
| in iis locis multitudo; cum interim Rufio noster, quod se a | |
| Vestorio observari videbat, στρατηγήματι hominem per- | |
| cussit; nam ad me non accessit. 'itane? cum Hortensius veniret | |
| et infirmus et tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea | 5 |
| multitudo, ille non venit?' non, inquam. 'non vidisti igitur | |
| hominem?' inquies. qui potui non videre cum per emporium | |
| Puteolanorum iter facerem? in quo illum agentem aliquid | |
| credo salutavi, post etiam iussi valere cum me exiens e sua | |
| villa num quid vellem rogasset. hunc hominem parum gratum | 10 |
| quisquam putet, aut non in eo ipso laudandum, quod laudari | |
| non laborarit? | |
| Sed redeo ad illud. noli putare mihi aliam consolationem | 3.1 |
| esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem | |
| annua fore. hoc me ita velle multi non credunt ex con- | |
| suetudine aliorum: tu, qui scis, omnem diligentiam adhibebis, | |
| tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris. | 5 |
| De re publica scribas ad me velim si quid erit quod op<us | |
| sit sc>ire. nondum enim satis huc erat adlatum quo modo | |
| Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de | |
| Transpadanis, eos iussos iiii viros creare; quod si ita est, | |
| magnos motus timeo. sed aliquid ex Pompeio sciam. | 10 |