| v Id. Mai. 51 (§3) in Trebulano Ponti | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| A. d. v<i> Id. Mai. veni in Trebulanum ad Pontium; ibi mihi | 5.3.1.1 |
| tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die. eodem | |
| autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec | |
| vero nunc erat sane quid scriberem. qui de re publica rumores | |
| scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem, sed | 5 |
| multa inania. quid de his * * * cogites et quando scire velim. | |
| Ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc | 2.1 |
| acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano red- | |
| ditae sunt; quarum alterae edictum †publi mihi† habebant | |
| (erant autem Non. Mai. datae), alterae rescriptae ad meas | |
| Minturnensis. quam vereor ne quid fuerit σπουδαιότερον in | 5 |
| iis quas non accepi quibus rescribi vis! | |
| <Apud> Lentulum ponam te in gratia. Dionysius nobis cordi | 3.1 |
| est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. iam deest quid | |
| scribam et lucet. Beneventi cogitabam hodie esse. nostra | |
| continentia et diligentia satis faciemus. a Pontio ex Trebulano | |
| a. d. v Id. Mai. | 5 |