| iv Id. Mai. 51 Beneventi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Beneventum veni a. d. v Id. Mai. ibi accepi eas litteras quas | 5.4.1.1 |
| tu superioribus litteris significaveras te dedisse, ad quas ego | |
| eo ipso die dederam ex Trebulano <a> L. Pontio. ac binas | |
| quidem tuas Beneventi accepi, quarum alteras Funisulanus | |
| multo mane mihi dedit, alteras scriba Tullius. gratissima est | 5 |
| mihi tua cura de illo meo primo et maximo mandato; sed tua | |
| profectio spem meam debilitat. ac †me ille illud quod labat†, | |
| non quo—, sed inopia cogimur eo contenti esse. de illo altero | |
| quem scribis tibi visum esse non alienum, vereor adduci ut | |
| nostra possit, et tu <a>is δυσδιάγνωστον esse. equidem sum | 10 |
| facilis, sed tu aberis et me absente res †habebis mirationem†. | |
| nam posset aliquid, si utervis nostrum adesset, agente Servilia | |
| Servio fieri probabile. nunc, si iam res placeat, agendi tamen | |
| viam non video. | |
| Nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. de | 2.1 |
| Marcello fecisti diligenter. igitur senatus consultum si erit | |
| factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies. mihi | |
| enim attribui oportebit, item Bibulo. sed non dubito quin | |
| senatus consultum expeditum sit, in quo praesertim sit com- | 5 |
| pendium populi. de Torquato, probe. de Masone et Ligure, | |
| cum venerint. de illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque | |
| πρόσνευσιν sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curan- | |
| dus est? curandus autem hactenus, ne quid ad senatum, | |
| 'consule!' aut 'numera!' nam de ceteris—sed tamen commode, | 10 |
| quod cum Scrofa. de Pomptino recte scribis; est enim ita | |
| ut, si ante Kal. Iun. Brundisi futurus sit, minus urgendi | |
| fuerint M. Anneius et Tullius. quae de Sicinio audisti etiam | 3.1 |
| mihi probantur, modo ne illa exceptio in aliquem incurrat | |
| bene de nobis meritum; sed considerabimus, rem enim probo. | |
| de nostro itinere cum statuero, de quinque praefectis quid | |
| Pompeius facturus sit cum ex ipso cognoro, faciam ut scias. | 5 |
| de Oppio, bene curasti quod ei de dccc exposuisti, idque, | |
| quoniam Philotimum habes, perfice et cognosce rationem et, | |
| ut <ne tecum> agam amplius, si me amas, prius quam profi- | |
| ciscaris effice; magna me cura levaris. | |
| Habes ad omnia. etsi paene praeterii chartam tibi deesse. | 4.1 |
| mea captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me | |
| scribis. tu vero aufer cc; etsi meam in eo parsimoniam huius | |
| paginae contractio significat. dum <ades et> acta et rumores, | |
| vel etiam si qua certa habes, de Caesare exspecto; litteras et | 5 |
| aliis <et> Pomptino de omnibus rebus diligenter dabis. |