| Id. Mai. 51 (§1) Venusiae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Plane nil est quod scribam; nam nec quid mandem habeo | 5.5.1.1 |
| (nihil enim praetermissum est) nec quid narrem (novi enim | |
| nihil est) nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. | |
| tantum tamen scito, Id. Mai. nos Venusia mane proficiscentis | |
| has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in senatu; | 5 |
| sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis | |
| sed etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; | |
| ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspe- | |
| ctare consilium est. | |
| Nos Tarenti quos cum Pompeio διαλόγους de re publica | 2.1 |
| habuerimus ad te perscribemus; etsi id ipsum scire cupio, | |
| quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu | |
| Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut | |
| ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum | 5 |
| sit illud HS xx et dccc; hoc velim in maximis rebus et | |
| maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi | |
| adiutore adsequar. |