| xiv Kal. Iun.(?) 51 Tarenti | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Tarentum veni a. d. xv Kal. Iun. quod Pomptinum statueram | 5.6.1.1 |
| exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille veniret | |
| cum Pompeio consumere, eoque magis quod ei gratum esse | |
| id videbam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem | |
| cottidie. quod concessi libenter; multos enim eius praeclaros | 5 |
| de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis | |
| idoneis ad hoc nostrum negotium. | |
| Sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans | 2.1 |
| Romaene sis an iam profectus; quod tamen quoad ignorabo, | |
| scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint | |
| reddi a me litterae non reddantur. nec tamen iam habeo | |
| quid aut mandem tibi aut narrem. mandavi omnia; quae | 5 |
| quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo cum aliquid | |
| habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse putabo, | |
| de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. avide | |
| exspecto tuas litteras, et maxime ut norim tempus profectionis | |
| tuae. | 10 |