| xi Kal. Iun. 51 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cottidie vel potius in dies singulos breviores litteras ad te | 5.7.1.1 |
| mitto; cottidie enim magis suspicor te in Epirum iam pro- | |
| fectum. sed tamen ut mandatum scias me curasse quo de | |
| ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos | |
| vacationis iudiciariae causa. | 5 |
| Ego cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, | |
| proficiscebar Brundisium a. d. xi[iii] Kal. Iun. civem illum | |
| egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda | |
| paratissimum. tuas litteras exspectabo cum ut quid agas tum | |
| <ut> ubi sis sciam. | 10 |