| iv Non. Iun. 51 Brundisi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Me et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote | 5.8.1.1 |
| cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio, de quo | |
| adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum iam | |
| diem Brundisi; sed cursum exspectabamus. | |
| Tu, si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehemen- | 2.1 |
| ter animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem | |
| meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus | |
| socius esset in bonis suis. id ego ita fieri volui de C. Duroni | |
| sententia, quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem | 5 |
| virum qualem tu iudicas cognoram; eius autem consilium | |
| meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset | |
| res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta | |
| secum habet spoliaret, deinde ut Faustae quod cautum ille | |
| esse voluisset ratum esset; erat etiam illud, ut ipsi nos si | 10 |
| quid servari posset quam facillime servaremus. nunc rem | 3.1 |
| totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora. | |
| si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, | |
| Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, | |
| ne sit invito Milone in bonis; nihil nobis fuerat tanti. sin | 5 |
| haec leviora sunt, tu iudicabis. loquere cum Duronio. scripsi | |
| etiam ad Camillum, <ad Caelium,> ad Lamiam, eoque magis | |
| quod non confid<eb>am Romae te esse. summa erit haec: | |
| statues ut ex fide, fama reque mea videbitur. |