| xvii Kal. Quint. 51 (§1) Acti | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Actium venimus a. d. xvii Kal. Quint., cum quidem et | 5.9.1.1 |
| Corcyrae et Sybotis muneribus tuis, quae et Araus et meus | |
| amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis con- | |
| gesserant, epulati essemus Saliarem in modum. Actio | |
| maluimus iter facere pedibus, qui commodissime navigas- | 5 |
| semus; sed Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis | |
| autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis | |
| visum est decorum. | |
| Ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cottidie meditor, | |
| praecipio meis, facio denique ut summa modestia et summa | 10 |
| abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Parthus | |
| velim quiescat et fortuna nos iuvet: nostra praestabimus. | |
| Tu, quaeso, quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, | 2.1 |
| qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de xx et de dccc | |
| cura ut sciamus; id unis diligenter litteris datis, quae ad me | |
| utique perferantur, consequere. illud tamen, quoniam nunc | |
| abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut mihi | 5 |
| rescripsisti, memento curare per te et per omnis nostros, in | |
| primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, | |
| ne quid novi decernatur. hoc tibi ita mando ut dubitem an | |
| etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. sed non audeo | |
| tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto. | 10 |
| Cicero meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi | 3.1 |
| salutem dicit. Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, | |
| sed cottidie pluris facio, et mehercule in primis quod te amat | |
| nec tui mentionem intermitti sinit. |